monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 4, 4
BLANDI. Ut vidi tyrannicidam ex arce descendentem, nihil prius quam manus osculatus sum: 'tenent ecce cruentum tyranni caput! ' nunc illas praecidite. POMPEI SILONIS. Utrum ex filiis meis probatis? alter se occidit, alter tyrannum. Nemo ius habet in istas manus; meae sunt. istae, etiam cum tyranno servirent, mihi paruerunt. Ita mihi superstite filio mori liceat, ut ego illum, qui mori maluit, parricidam vocavi. ARELLI FUSCI patris. Rogo vos per securitatem publicam, per modo restitutae libertatis laetitiam, per coniuges liberosque vestros. nemo tam suppliciter audit me rogantem, cum vapularem. Quam languidae caedentis manus erant! non putares illum posse tyrannicidium facere. istae mihi salutares porrexerunt cibos, istae potiones; numquam tamen indulgentiores sensi manus, quam cum me caederent.